Charter Document - 05280028
| Charter Number: | 05280028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quittance |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Andreas decanus Christianitatis Barri super Albam salutem in domino Noueritis quod constitutus in presentia nostra Bonencontrus Johannes ciuis et mercator Senensis coram nobis recognouit se recepisse et habuisse in presentibus nundinis Barri apud Barrum nomine solutionis et pagamenti tam pro se quam pro Johanni Affricantis et Turquio Affricantis sociis suis mercatoribus Senensibus pro quibus cauit de rato habendo a uiris religiosis abbate et conuentu monasterii Sancti Stephani Diuionensis Lingonensis diocesis per manus magistri Hugonis de Clutigniaco clerici abbatis prefati centum libras bonorum Turonensium quas idem abbas et conuentus dictis mercatoribus per litteras eorumdem abbatis et conuentus eorum sigillis ac sigillo uenerabilis in Christo patris domini Dei gratia episcopi sigillatas exinde confectas in presentibus nundinis Barri apud dictum Barrum reddere et soluere tenebantur quas quidem litteras idem Hugo nomine et uice dictorum abbatis et conuentus se recepisse et habuisse in modum resignationis a predicto Bonencontro Johanni resignante ipsas tam pro se quam pro dictis suis sociis ut dicebat plene coram nobis confessus et recognouit De quibus centum libris predictis idem Bonencontrus Johannes pro se et dictis suis sociis coram nobis predictos abbatem et conuentum penitus quittauit et liberauit exceptioni non numerate et non solute integre pecunie omnino renuntiando In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo ipsius Bonencontri Johannis duximus apponendum Actum anno domini MCCLX quinto mense aprili
