Charter Document - 05280027

Charter Document - 05280027


Charter Number: 05280027
Cartulary Title: Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1264 - 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense martio ego Renierus de Roura nunc prepositus Diuionis omnibus presentibus et futuris notum facio quod ego prouida deliberatione considerans nichil esse morte certius et nichil incertius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens testamentum meum condidi et condo et de rebus et bonis meis dispono in hunc modum Primo apud Buxeriam Cisterciensis ordinis meam eligo sepulturam cui ecclesie do et lego meliorem equum qui inuenietur die mei obitus et coperturam eius et insuper armaturam meam et centum libras Uiennenses pro redditu emendo ad prouisionem illius qui pro remedio anime mee celebrabit in altare quod in ecclesia predicta feci fieri Et cum abbas et conuentus illius ecclesie michi teneantur ad uitam meam solummodo in pensionibus pani uini et bladi et denariorum ego de predictis pensionibus me pro pagato plenarie et integre teneo a temporibus retroactis usque ad diem confectionis presentium litterarum Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis et abbati ipsius ecclesie remitto et quitto totum debitum in quo michi tenentur Fratribus minoribus de Diuione do et lego pro pitancia eorum die mei obitus centum solidos Uiennenses et fabrice ecclesie eorum centum solidos Uiennenses Fratribus predicatoribus pro pitancia eorum die mei obitus centum solidos Uiennenses Unicuique ecclesie et unicuique hospitali de Diuione sexaginta solidos Uiennenses Leprosis Diuionis decem libras Uiennenses Marguaritte uxori mee do et lego quingentas libras Uiennenses Haymonetto fratri meo sex uiginti libras Uiennenses pro donatione propter nuptias uxoris sue Reniero filiolo meo decem libras Uiennenses Omnibus aliis filiolis et filiolabus meis unicuique quadraginta solidos Uiennenses Jape filie nepotis mei quadraginta libras Uiennenses Domino Johanni fratri meo canonico Sancti Stephani Diuionensis uiginti libras Uiennenses Balon nepoti mee decem libras Uiennenses Roberto Lasnerat remitto et quitto nouem libras Diuionenses in quibus michi tenebatur Item lego Domui Dei de Broichons uiginti libras Uiennenses Hospitali Beati Antonii de ponte de Norges decem libras Uiennenses Sorori uxoris mee decem libras Uiennenses Quibus omnibus factis et completis uolo et rogo quod clamores mei qui apparuerint cogniti ut legittime probati pacificentur per manus executorum meorum quos inferius nominabo Uolo insuper et precipio quod omnia debita que michi debentur per litteras que illi qui continentur in eis se soluisse uel de ipsis me tantum uel circiter habuisse per bonos uiros et fide dignos uel per iuramenta eorum si legittimi fuerint probauerunt remittantur eisdem et littere reddantur que nullius ex tunc in antea sint roboris uel ualoris Hec est ultima uolontas mea quam teneri et adimpleri uolo precipio et rogo cuius executores meos constituo uiros religiosos abbatem Sancti Stephani Diuionensis ordinis sancti Augustini et abbatem Buxerie Cisterciensis ordinis in quorum manibus pono trado et delibero omnia bona mea mobilia et immobilia ubicumque fuerint pro legatis et clamoribus reddendis et pacificandis dans eis potestatem et mandatum ut de dictis bonis tantum uendant et distrahant aut aliter pro sue libito uoluntatis alienent sine sui et ecclesiarum suarum lesione quod predicta ualeant adimpleri et hec omnia exequantur et faciant meis expensis propriis et quod ipsi uel eorum ecclesie super his nullam patiantur lesionem uel detrimentum aut grauamen nec super premissis legatis uel clamoribus aut executione predictorum quicumque ab eisdem executoribus uel ecclesiis eorum ab aliquo exigi ualeat neque peti et super uenditionibus distractionibus alienationibus et expensis predictis simplici uerbo eorum credantur Item lego ecclesie Cistercii uiginti libras Uiennenses Si autem executores predicti his exequendis ambo interesse noluerint uel nequiuerint alter solus ea nichilominus exequatur Rogo insuper uirum illustrem et dominum meum Hugonem Ducem Burgundie ut amore Dei et pietatis intuitu dicte ultime uoluntati mee consensum suum et fauorem benigne prebere dignetur et super premissis a ui et uiolentia conseruet eosdem executores meos et quemlibet eorumdem Et ut predicta rata sint et firma ac stabilia litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicaui et feci apponi Actum anno et mense predictis Item do et lego fabrice capelle Ducis Diuionensis decem libras Uiennenses Actum ut supra die ueneris ante ramos palmarum