Charter Document - 05280022

Charter Document - 05280022


Charter Number: 05280022
Cartulary Title: Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense iunio ego Humbelotus Rufus de Marigneio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter me ex una parte et magistrum et fratres Domus Dei de Brochon ex altera super quadam pecia terre sita in territorio de Fixeio ubi dicitur au Rauery iuxta uineam que fuit Buignot ex una parte et iuxta uineam relicte Petri Boichart ex altera et super duabus peciis terre arabilis sitis in territorio ubi dicitur au Doyat subtus dictam Domum Dei quarum una sita est iuxta terram dictorum magistri et fratrum ex una parte et iuxta terram Andree Au ex altera et alia iuxta terram eorumdem magistri et fratrum ex una parte et iuxta terram Cistercii ex altera in quibus uinea et peciis terre ius petebam ratione Guillermi quondam prepositi Marigneii fratris mei defuncti magistro et fratribus contradicentibus et dicentibus se terram et uineas predictas de denariis eorum propriis acquisiisse titulo legittimo emptionis tandem mediantibus bonis uiris inter me et dictos magistrum et fratres in hunc modum pax amicabilis interuenit uidelicet quod quidquid in dictis uinea et terris reclamabam et petebam uel habere quocumque iure et quocumque ratione poteram et debebam dictis magistro et fratribus et eorum Domui predicte quitto penitus in perpetuum pro me et omnibus meis heredibus presentibus et futuris Promittens sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium prensentium et futurorum et per sacramentum pro me et meis heredibus quod ad hoc obligo prestitum corporale super sancta Dei euangelia predictas uineam et terras erga omnes qui ratione uel occasione Guillermi fratris mei defuncti uel occasione mei in predictis reclamarent garantire dictis magistro et fratribus et eorum Domui in perpetuum contra omnes ubique locorum et in omni curia propriis meis sumptibus et in nullo de cetero per me uel per alium contraire tacite uel expresse uerbo uel facto seu consensu seu iure et consuetudine uel modo alio quocumque Quitto nichilominus eosdem de omnibus aliis calumpniis iuribus rationibus actionibus et euictionibus quibuscumque que michi erga ipsos quocumque iure et quocumque ratione potuerunt uel debuerunt competere quocumque modo a tempore retroacto usque ad diem confectionis presentium litterarum et ex iis omnibus me teneo penitus pro pagato iuramento prestito corporali promittens contra quittationem istam de cetero per me uel per alium non uenire Hec autem omnia prout superius sunt diuisa ego Maria uxor dicti Humbelotti et nos Petronetus clericus Johannes et Felitia eorum liberi laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos aut per alios contraire ratione dotis aut donationis propter nuptias aut auerie aut minoris etatis aut modo alio qualicumque In quorum omnium testimonium et munimen nos omnes predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi Actum anno et mense predictis