Charter Document - 05280015
Charter Number: | 05280015 |
---|---|
Cartulary Title: | Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo sexagesmo tertio mense nouembris ego Isabellis uxor quondam Odonis Goillot de Sancto Appolinari defuncti ego Beraingnoz filius eius et ego Adelina uxor dicti Beraingnoz notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis domum quandam cum manso et pertinenciis ipsius prout de uico in vicum se ingerunt que omnia sita sunt Dyuione in vico Sancti Michaelis retro domum dicte decani iuxta domum Stephani dicti Chaucepie cordubinarii ex una parte et iuxta domum dicte Preudefamme ex altera De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso et pertinenciis ipsius prout de uico in uicum se ingerunt nos omnes deuestiuimus et dictum decanum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale super sancta Dei euangelia dictam domum cum manso et pertinenciis eius garantire dicto decano et heredibus eius perpetuo contra omnes Et ad dictam garantiam portandam specialiter et nominatim obligamus ipsi decano et eius heredibus uidelicet nos Isabellis et Beraingnoz tres pecias terre arabilis sitas in territorio Sancti Apollinaris quarum una sita est supra Noam lilii iuxta terram preterii cordubinarii alia in territorio ubi dicitur en Carco iuxta terram Iohannis de Curia Arnulphi ex una parte iuxta terram Perronetti de Curia Arnulphi ex altera et alia in eodem territorio iuxta terram de Auuison de Sancto Appolinari ex una parte iuxta terram Jaquelini filii Renardi ex altera et ego Adelina sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione tres alias pecias terre arabilis de meo mouentes capite sitas in territorio de Curia Arnulphi quarum una sita est in comba juxta terram Uuillermi Albi ex una parte et est contorium ex altera alia in territorio de Ulmo iuxta terram curati de Curia Arnulphi ex una parte iuxta terram Pautaz ex altera et alia in loco ubi dicitur supra Pratum Noueal iuxta terram Johannis Frillot ex una parte iuxta prata ex altera et quandam peciam prati mouentem de meo capite sitam in prateria de Curia Arnulphi supra ripariam iuxta pratum Pautaz ex una parte iuxta pratum Girardi Quarreaul ex altera ita quod si qui contra uenditionem dicte domus et mansi et pertinenciarum ipsius uenirent aut aliquid attemptarent uolumus et dicto decano et eius heredibus damus potestatem et mandatum ut ipsi extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curie ad dictas sex pecias terre et ad dictum pratum recurrant et ea omnia teneant ex ipsis fructus suos modis omnibus faciendo dicta uenditione et obligatione generali bonorum nostrorum in suo robore nichilominus permanentibus quousque dictam uenditionem eis in pace perpetua teneri fecerimus et super hoc indempnes penitus conseruentur Promittimus autem sub obligationibus et iuramento predictis nos pro dicto decano et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in nos litis onus suscipere ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire uerbo uel facto seu consensu siue consuetudine uel iure alio qualicumque Renuntiamus autem quilibet in solidum exceptioni non numerati et non habiti precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omnibus iuribus et priuilegiis in fauorem mulierum introductis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi Actum anno et mense predictis