Charter Document - 05280003

Charter Document - 05280003


Charter Number: 05280003
Cartulary Title: Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Johannes humilis magister et conuentus fratrum et sororum Domus Dei de Brochon salutem in auctore salutis Noueritis quod frater Jacobus quondam magister domus nostre nobis humiliter supplicauit ut ei concederemus et promitteremus assidere modium unum uini censualem et quadraginta solidos Diuionenses similiter censuales conuertendos et distribuendos in fratrum et sororum domus nostre pictantiam die anniuersarii sui singulis annis in domo nostra pro anniuersario suo predicto et remedio anime sue faciendo super uineam quamdam quam tenet ad uitam suam continentem circiter duo iornalia et dimidium sitam in territorio ubi dicitur es Taueris de Fixeio iuxta uineam Jaqueti dicti de Ecclesia ex una parte et iuxta uineam Guillelmi lou Cornuat ex altera Nos autem precibus eius benignum prebentes assensum ei concessimus et concedimus humiliter postulata In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum uiri uenerabilis magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis cum sigillo nostro rogauimus et fecimus apponi Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo [mense novembris]