Charter Document - 05280001
Charter Number: | 05280001 |
---|---|
Cartulary Title: | Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1261 - 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem MCC sexagesimo primo mense aprilis ego Stephanus dictus Rotarius de Talant et ego Bella uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouide et sine qualibet circonuentione pro utilitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis uiginti solidos monete Dyuionensis censuales de annuo et perpetuo redditu De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem a dictis abbati et conuentui recepimus et habuimus in pecunia numerata Propter hoc autem assedimus dictis abbati et conuentui prefatos uiginti solidos Dyuionenses percipiendos et habendos et dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddendos et habendos singulis annis in perpetuum de cetero in festo Assumptionis Beate Marie Uirginis in moneta Dyuionensi que pro tempore curret super duas pecias uinearum circiter iornale et dimidium continentes quarum una continens circiter unum iornale sita est in territorio ubi dicitur En champ Rocingnon iuxta uineam fratrum Uallis Beate Marie ordinis Uallis Scolarium ex una parte et iuxta cheminum ex altera et alia continens circiter dimidium iornale sita est inter Talantum et Fontanas in territorio ubi dicitur en Corberoie iuxta uineam Guillelmi Pelerin ex una parte et iuxta uineam Humberti filii mei predicti Stephani ex altera ita quod quicumque dictas duas pecias uinearum tenebitur de cetero dictos uiginti solidos dictis abbati et conuentui uel eorum mandato in festo predicto Assumptionis Beate Marie Uirginis singulis annis in perpetuum de cetero reddat sine contradictione qualibet et reddere teneatur et de ipsis uiginti solidis termino et modo premissis annuatim reddendis supradictos abbatem et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei abbatis ecclesie Sancti Stephani predicte corporaliter innestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictos uiginti solidos censuales super predictas duas pecias uinearum et ipsas duas pecias uinearum pro uiginti solidis predictis censualibus garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et dictas uineas in bono statu tenere et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo quolibet alio contraire Et si dicti uiginti solidi modo premisso et die predicta soluti non fuerint uolumus nos et nostros heredes uel alios uineas predictas tenentes pro tempore teneri dictis abbati et conuentui in crastino dicte diei ad emendam quinque solidorum monete predicte et ut dicti abbas et conuentus extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curie dictarum uinearum intrent et intrare possint et debeant possessionem et dominium et eas teneant et ex ipsis fructus faciant suos modis omnibus quousque dicti uiginti solidi cum emenda quinque solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et ad hoc ipsas uineas obligamus eisdem Hec autem omnia nos Milo et Margaritta liberi predicti Stephani laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione auerie uel minoris etatis aut modo alio contraire Renuntiamus autem nos omnes et singuli supradicti quilibet in solidum et pro toto per sacramenta nostra ex certa scientia in hoc facto exceptioni non numerati et non habiti integre precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii legi Iulie de fundo dotali non alienando etatis minoris et patrie potestatis auxilio et consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christanitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi Actum anno et mense predictis