Charter Document - 05270100

Charter Document - 05270100


Charter Number: 05270100
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis Michael dictus prepositus Mirebelli salutem in Domino Uniuersati uestre tenore presentium cupio esse certum quod ego ducentas et quateruiginti libras Uiennensium ex una parte et quadraginta libras eiusdem monete et quadraginta et duas eminas frumenti ex altera in quibus religiosi uiri abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis mihi tenentur prout in litteris super hoc confectis plenius continetur delibero et pono et transfero ad nobilem uirum dominum Henricum de Uergeio senescallum Burgundiae ac dominum Mirebelli solutiones et conuentiones quas prenominati abbas et conuentus aut eorum mandatum super predictis eidem domino meo Henrico uel eius mandato fecerint ratas habens et gratas ac si mihi facte essent promittens nichilominus pro me uxore mea et liberis meis contra solutiones et conuentiones quas cum ipso domino fecerint super predictis me nunquam uenturum sed in perpetuum fideliter et firmiter obseruabo ad obseruationem omnium predictorum uxorem meam cum liberis meis ac bonis uniuersis mobilibus et immobilibus specialiter et generaliter obligando In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis feci et rogaui apponi Actum anno Domini MCC sexagesimo mense augusto