Charter Document - 05270083

Charter Document - 05270083


Charter Number: 05270083
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1257 - 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Poncardus dictus de Duismo montis Raymberti dominus et Ysabellis uxor eius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum religiosi uiri abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis mihi Poncardo dederint et concesserint quamdiu uixero triginta libras Diuionensium annue pensionis mihi reddendas apud Diuionem in ecclesia ipsorum terminis inferius annotatis uidelicet ad Natiuitatem Domini singulis annis quamdiu uixero quindecim libras predicte monete et alias quindecim libras ipsius monete ad Natiuitatem Beati Iohannis Baptiste et michi Ysabelli predicte si superuixero ex speciali gratia concesserint medietatem pensionis predicte michi reddendam per medium loco et terminis supradictis preterea cum predicti abbas et conuentus cuilibet nostrorum unam prebendam canonicalem concesserint quamdiu uiximus ine ecclesie ipsorum in uilla Diuione cum moram facere uoluerimus in eadem similiter et quamdam domum sitam ante porticum ecclesie Sancti Stephani Diuionensis nobis ad uitas nostras concesserint nos confitemur et recognoscimus quod post decessum nostrum heredes nostri uel aliquis alius qualibet ratione possessionis uel uestiture uel modo quolibet alio in predictis omnibus nichil poterunt de cetero reclamare uolumus etiam quod littere quas habemus super predictis a supradictis abbate et conuentu post decessum nostrum nullius habeant roboris firmitatem In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra opposuimus Actum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense martio