Charter Document - 05270082

Charter Document - 05270082


Charter Number: 05270082
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Nos Amedeus humilis abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos attendentes deuotionem quam nobilis uir Poncardus de Duismo dominus Montis Raymberti habuit et habet erga nos et ecclesiam nostram concessimus et concedimus sibi et nobili mulieri Ysabelli uxori eius participationem omnium bonorum spiritualium que fient et facta sunt in ecclesia nostra ut sibi proficiant ad salutem missamque de Sancto Spiritu semel in anno quamdiu uixerint die Iouis post festum Sancti Trinitatis in ecclesia nostra sollempniter celebrabimus pro ipsorum salute Post eorum uero decessum missam pro defunctis pro ipsis et suis antecessoribus in ecclesia nostra in altari beati Laurentii faciemus cotidie celebrari coram quo altari sibi sepulturam humiliter elegerunt uerum quare benefacientibus nobis caritatiue debemus distribuere bona nostra concedimus eidem P[oncardo] et uxori sue predicte quamdiu uixerint cuilibet ipsorum prebendam canonicalem in uilla Diuionis cum moram facere uoluerint in eadem Addentes etiam gratiam gratie damus eisdem et concedimus uel alteri eorum qui superuixerit domum nostram sitam ante porticum ecclesie nostre quam acquisiuimus ab Odone quondam domino Marchie titulo legitime emptionis quam quidem domum tenebunt uel superuiuens eorum in bono statu tenebit et post obitum ipsorum cum omni melioratione sine debitorum et alterius obligationis honere ad ecclesiam nostram libere et sine contradictione qualibet reuertetur Nec ipsam domum locare alii uel transferre in alium quocumque titulo poterunt sed habitationem suam habebunt pro se et familia sua in eadem dedimus etiam eidem Poncardo quamdiu uixerit et ad uitam ipsius solummodo triginta libras Diuionensis monete soluendas terminis inferius annotatis uidelicet ad Natiuitatem Domini singulis annis quamdiu uixerit quindecim libras predicte monete et alias quindecim libras ipsius monete ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste et si superuixerit predicta Ysabellis uxor eius eidem de speciali gracia concedimus medietatem pensionis predicte uidelicet quindecim libras predicte monete quas quindecim libras persoluemus eidem Y[sabelli] quamdiu uixerit per medium terminis superius annotatis post decessum uero ipsorum quitti erimus a pensione predicta nec aliquis heredum eorum in predictis triginta libris annue pensionis et in dicta domo post decessum eorum et in prebendis predictis qualibet ratione possessionis uel uestiture aliquid poterit reclamare de cetero sed dicta domus ad nos et ecclesiam nostram post decessum eorum quitte et libere reuertetur pro uoluntate nostra de ea penitus facienda presentibus autem post decessum eorum minime ualituris In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense