Charter Document - 05270075

Charter Document - 05270075


Charter Number: 05270075
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem MCC quinquagesimo sexto mense ianuario ego Guiottus domicellus filius domini Parisii Chauchart militis defuncti prouide considerans quod nichil est morte cercius nichil incercius hora mortis et quod sicut aqua ignem ardentem extinguit sic elemosina peccato resistit ob hoc diem extreme messionis operibus misericordie ego preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro ipsius anime mee et animarum matris mee et Iohannis fratris mei defuncti et amicorum ac parentum meorum tam in ecclesia quam in cimiterio de Pralon quiescentium dedi et contuli et do atque concedo in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie predicte de Pralon et abbatisse et conuentui ibi Deo seruientibus duo sextaria bladi uidelicet unum ordei et unum consiliginis et unum quartallum auene ad mensuram Sombernionis de annuo et perpetuo redditu Quas donationem concessionem et elemosinam predictas ego Emeniardis uxor dicti Guiotti bona uoluntate mea laudo et ratas et firmas habeo et in perpetuum tenere promitto Predicta uero duo sextaria ordei et consiliginis et dictum quartallum auene nos Guiottus et Emeniardis predicti assedimus predicte ecclesie et abbatisse et conuentui de Pralon percipienda et habenda et eis uel earum mandato reddenda et deliberanda sine contradictione seu exceptione uel occasione qualibet ad mensuram predictam singulis annis in perpetuum de cetero in festo Beati Remigii in terciis nostris de Coyon et si quod absit ad hoc predicte tercie non sufficerent defectum de costumis nostris de Coyon perficere tenemur et promittimus ac supplere Ita quod quicumque tercias et costumas tenebit et recipiet de cetero dicta duo sextaria consiliginis et ordei et dictum quartallum auene dictis abbatisse et conuentui uel earum mandato singulis annis in perpetuum de cetero predicto termino ad mensuram predictam reddat et reddere teneatur et si ad solutionem predictorum modo et termino premissis faciendam dicte tercie et costume quod absit non sufficerent de bonis nostris aliis que ad hoc specialiter obligamus defectum supplere promittimus annuatim et tenemur Hec autem omnia et singula iurauimus tenere facere et seruare firmiter et inuiolabiliter perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto siue consensu uel modo alio contraire et ad eadem omnia tenenda et facienda nos et dictas tercias et costumas cum bonis nostris aliis et nostros heredes et quoscumque alios predicta tenentes pro tempore specialiter obligamus supponentes nos iurisditioni uiri uenerabilis magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis suorumque successorum ipsi supplicantes ut si nos uel aliqui alii contra premissa uel aliquod premissorum ueniremus quod absit dictus decanus uel quicumque fuerit decanus Christianitatis Dyuionensis pro tempore in omnes contradictores et rebelles predictorum ubicumque fuerint ferat et ferri mandet excommunicationis sententiam eam tamdiu tenendo et secundum iuris ordinem aggrauando usque ad satisfactionem integram omnium premissorum et hoc decanus predictus faciat quotienscumque a dictis abbatissa et conuentu uel earum mandato fuerit requisitus In quorum memoriam et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi in testimonium ueritatis Actum anno et mense predictis