Charter Document - 05270068
Charter Number: | 05270068 |
---|---|
Cartulary Title: | De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Ego Petrus dictus de Belna burgensis Diuionensis et ego Emeniardis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos retinuimus et accepimus nomine locationis ad uitas nostras solummodo a uiris uenerabilibus et religiosis abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis pro quinque solidis Diuionensibus eis in eorum ecclesia annuatim apud Diuionem in festo Natiuitatis Beati Iohannis Baptiste reddendis domum eorum cum manso ad eam pertinente sitam Dyuioni in uico de la Belancherie iuxta domum a la Seschalesse ex una parte et iuxta domum Stephani Ualliot ex altera et quicumque nostrum superuixerit dictam domum cum manso ipsius ad uitam suam tenebit nomine conductionis pro quinque solidis predicte monete annuatim reddendis dictis abbati et conuentui loco et termino memoratis et ipsam domum quamdiu uixerimus in bono statu tenebimus nisi quod absit per infortunium igne totaliter uastaretur et post decessum nostrum et superuiuentis ex nobis statim dicta domus cum manso ipsius cum omni melioratione et edificio que in ea fient interim ad predictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quiete et sine contradictione uel reclamatione cuiuslibet et sine debitorum et alterius obligationis onere reuertetur nec extunc aliquis possessionem uel uestituram siue proprietatem aut ius aliquod in predictis poterit reclamare In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis facimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo sexto mense augusto