Charter Document - 05270058

Charter Document - 05270058


Charter Number: 05270058
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Nouerint uniuersi presentes litteras inspecturis quod ego Giraadus de Asperomonte canonicus Uergeii domum meam sitam retro monasterium Sancti Michaelis in qua domo est cellarium cum manso sicut se ingerit usque ad uiam publicam obligo uiro uenerabili magistro Alberico decano Christanitatis Dyuionensis pro garantia portanda de domo sita retro monasterium Sancti Michaelis iuxta domum que fuit Uerranio in qua domo est torcular quam domum et quod torcular dicto decano uendidi si aliquis super dictis domo et torculari contra dictum decanum moueret questionem Ita tamen quod quamcito tradidero dicto decano litteras continentes quod Andreas frater meus et Columba uxor sua mihi dictam domum et torcular uendiderunt presentes littere nullam roboris obtineant firmitatem In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis fecimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo quinto mense novembri