Charter Document - 05270053

Charter Document - 05270053


Charter Number: 05270053
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Ego magister Girardus de Asperomonte canonicus Uergeii pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum unum quo domus quedam erat que combusta fuit et domum lapideam retro sitam et torcular quod est in ipsa domo et omnia adiacentia dictis manso domui et torculari in fundis et fixis et non fixis et iuribus aliis prout a uico que est retro monasterium Sancti Michaelis usque ad mansum domini Petri Potot presbiteri se ingerunt inter mansum liberorum Andree Uerranio et particulam quandam mansi que fuit Roberti fratris mei quia Odo filius Guillelmi de Rou[ra] quondam prepositi Dyuionensis tenet uidelicet pro precio quatuor uiginti librarum monete Dyuionensis de quibus plenam perfectam et integram solutionem habui et recepi in pecunia numerata et propter hoc de dictis manso domo lapidea et torculari et de omnibus eisdem adiacentibus in fundis et fixis et non fixis iuribus aliis prout ab omni parte se ingerunt ego me penitus deuestiens et dictum magistrum Albericum corporaliter inuestiui nichil in predictis omnibus possessionis uel rationis aut iuris cuiuslibet retinendo Teneor insuper et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro m[e et meis] heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale omnia et singula supradicta que in presenti uenditione ue t prout specialiter et generaliter superius sunt expressa garantire dicto magistro Alberico et suis heredibus aut al[io] mandato ipsius qualicumque perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum in omni cu[ria ] presentis uenditionis propriis sumptibus opponere et respondere et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel iure quolibet alio contraire Hanc autem uenditionem ego Andreas frater dicti magistri Girardi laudo et ratam et firmam habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito cor[porali et in] nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel ratione seu occasione particionis uel diuisionis non facte aut portionis integre non habite uel iure quolibet alio contraire In quorum testimonium nos magister Girardus et Andreas predicti litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Diuionensis fecimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo quinto mense octobri