Charter Document - 05270050

Charter Document - 05270050


Charter Number: 05270050
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1254 - 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Ego Petrus de Bonai miles confiteor me recepisse et habuisse a uiro uenerabili domino Amideo abbate Sancti Stephani Diuionensis sexaginta libras Diuionensium quas idem abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis adhuc debebant de summa centum librarum eiusdem monete in quibus ipsi abbas et conuentus uiro nobili domino Guillelmo de Rupe domino de Uilegour ad festum Omnium Sanctorum nuper preteritum quod fuit anno Domini MCC quinquagesimo quarto tenebantur In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis feci apponi Actum mense ianuario anno predicto