Charter Document - 05270046

Charter Document - 05270046


Charter Number: 05270046
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio priori Sanctorum Geminorum Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sicut ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quod tam ipsi quam predecessores eorum pensiones maneria redditus possessiones et quedam alia bona eiusdem monasterii datis super hoc litteris et instrumentis iuramentis nec non penis adiectis in enormem lesionem ipsius nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad uitam quibusdam uero ad magnum tempus et aliis perpetuo ad firmam uel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi auctoritate de apostolica impetra[rent] nos itaque dictorum abbatis et conuentus supplicationibus inclinati discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus ea que de bonis dicti monasterii per concessiones huiusmodi alienata inueneris illicite distracta non obstantibus predictis iuramentis penis et litteris seu confirmationibus ad ius et proprietatem ipsius studeas legitime reuocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere Datum Lugduni decimo calendas nouembris pontificatus nostri anno duodecimo