Charter Document - 05270043

Charter Document - 05270043


Charter Number: 05270043
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Hugo dux Burgundie notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod nos et religiosi uiri Amideus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis consideratis utilitatibus hinc inde reuerendi patris Guidonis Dei gratia episcopi Lingonensis dyocesiani nostri interueniente uoluntate consilio pariter et consensu fecimus ad inuicem permutationem et scambium supra hiis omnibus que inferius continentur Nos et enim dux predictus eisdem abbati et conuentui tradidimus concessimus et quittauimus pro omni uoluntate sua et successorum suorum in perpetuum facienda decimam nostram quam habemus in uillis Fontanis de Poilliaco et de Sancto Martino et in finagiis et territoriis earumdem uidelicet in uineis terris arabilibus pratis denariis et rebus aliis sicut eandem decimam tenuit habuit et possedit Petrus dictus li Roussoz miles a quo Odo dictus Diues miles Dyuionensis habuit decimam memoratam cum omnibus actionibus et querelis nobis in predictis competentibus contra quoscumque ratione decime hactenus non solute seu ratione qualibet alia in futurum item tradidimus concessimus et quittauimus iam dictis abbati et conuentui uillam nostram que uocatur uilla sub Geureyo cum omnibus iuribus que habemus in predicta uilla et habere possumus et debemus nec non et in eiusdem uille pertinenciis territoriis ac finagiis in hominibus terris pratis nemoribus aquis domibus mansis pascuis et pasturagiis usuagiis quibuscumque hominum tailliis iusticiis magnis et paruis banno ac etiam forefactis et generaliter cum omni iure quod habemus in predicta uilla et in finagiis territoriis ac pertinenciis ipsius uille et possumus et debemus habere in corporali ac etiam corporali De supradicta uero decima et de omni iure ad eam pertinente nec non et de uilla supradicta cum omnibus iuribus eius sicut premissum est nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus nichil iuris uel dominii seu cuiuslibet alterius rationis pro nobis et nostris heredibus in predictis omnibus retinentes preter gardiam domus Templariorum propter quam gardiam uolumus ipsis abbati et conuentui et iusticie ac iuribus eis a nobis tam in ipsa uilla quam in dicta domo Templariorum concessis ut premissum est aliquid derogari Tenemurque et promittimus hec omnia et singula supradicta sicut diuisa sunt et expressa specialiter et generaliter superius garantire conseruare et deffendere eisdem abbati et conentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire uel uolenti contraire in aliquo consentire Ad hoc omnia tenenda et obseruanda perpetuo nos et nostros heredes predictis abbati et conuentui in perpetuum obligantes promittendo eisdem nichilominus quod homines predicte uille recedentes a dominio dictorum abbatis et conuentus non tenebimus in nostro dominio uel districtu nec aliquid acquiremus in dicta uilla contra uoluntatem et beneplacitum eorumdem pro quibus omnibus supradictis memorati abbas et conuentus pro permutatione et scambio tradiderunt concesserunt et etiam quittauerunt nobis et heredibus nostris in perpetuum domum suam que uocatur Capella que sita est iuxta forestam nostram de Uilers cum omnibus iuribus decimis usuagiis pasturiis aquis terris pratis exitibus commodis et rebus omnibus aliis pertinentibus ad domum predictam seque deuestientes in predictis inuestiuerunt nos et in uerum dominium perpetuamque possessionem uel quasi induxerunt pro nostra et nostrorum heredum uoluntate omni tempore facienda In quorum testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo quarto mense iunio