Charter Document - 05270042
Charter Number: | 05270042 |
---|---|
Cartulary Title: | De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Ego Odo dictus li Riches miles Dyuionensis ego Eustatia uxor eius et ego Clarambaudus eorum filius miles confitemur et cognoscimus quod nos uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam illustri uiro domino nostro Hogoni duci Burgundie pro precio trecentarum librarum monete Uiennensis de quibus nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis totam decimam quam dominus Petrus li Roussoz miles habuit tenuit et possedit in uillis territoriis et finagiis de Sancto Martino de Fontanis et de Poilliaco a quo domino Petro memoratam decimam habuimus et totum ius et omnes actiones ac querelas quod et que dicto domino Petro et nobis potuerunt et debuerunt et possunt ac debent in predicta decima competere contra quoscunque ratione decime hactenus non solute seu ratione qualibet alia in futurum tam in uineis terris arabilibus pratis denariis quam rebus aliis quibuscumque et de tota predicta decima et de omnibus iuribus actionibus et querelis que dicto domino Petro et nobis potuerunt et debuerunt et possunt ac debent in ipsa pro ut dictum est competere nos omnino deuestiuimus et dictum dominum ducem corporaliter inuestiuimus pro uoluntate ipsius et suorum heredum omni tempori facienda Tenemurque et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum corporale totam predictam decimam cum omnibus iuribus ipsius decime sicut dictum est superius garantire quilibet nostrum insolidum predicto domino duci et suis heredibus aut alii mandato ipsius qualicumque erga dominum Bartholomeum et dominum Iohannem dictum Gobert milites et Iohannem clericum filios nostri Odonis et Eustacie et contra personas alias omnes quascumque perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Lingonensis et sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus et rogauimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo primo mense octobris