Charter Document - 05270022
Charter Number: | 05270022 |
---|---|
Cartulary Title: | De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Ego Guillelmus dictus cognomine Chapons filius Humberti de Dez confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam magistro Theobaldo canonico capelle Ducis Dyuionensis et Belnensis peciam unam uinee sitam in finagio quod uocatur Lomaingne iuxta uineam Humberti filii Clementis Pescaut ex una parte et iuxta uineam Hospitalis Dyuitum Dyuionensis ex altera uidelicet pro precio centum et triginta librarum monete Dyuionensis de quibus plenam perfectam et integram solutionem a dicto magistro Theobaldo recepi in pecunia numerata exceptioni non numerate et non solute atque non tradite mihi pecunie renuntians penitus et expresse et propter hoc de dicta pecia uinee ego me penitus deuestiens predictum magistrum Theobaldum corporaliter inuestini et in uerum dominium perpetuamque possessionem misi pro uoluntate eius et suorum heredum aut cuiuslibet alterius mandati ipsius modis omnibus et omni tempore facienda teneorque et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium iuramentoque corporaliter prestito dictam peciam uinee garantire dicto magistro Theobaldo et suis heredibus et cuiuslibet alii mandato eius perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire Hanc autem uenditionem ego Iaquetta uxor dicti Guillelmi et ego Parisettus frater dicti Guillelmi laudamus et ratam ac firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione seu iure dotis uel dotalicii uel fraragii aut particionis uel diuisionis aut modo alio contraire In cuius rei testimonium et munimen Guillelmus Iaquetta et Parisettus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi Actum anno Domini MCC quinquagesimo primo mense septembri