Charter Document - 05270020
Charter Number: | 05270020 |
---|---|
Cartulary Title: | De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Ego Willelmus dominus de Ponteilier et uicecomes Dyuionensis et ego Katherina uxor eius uniuersis ad quos presentes littere peruenerint uolumus esse notum quod uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis communi consensu eorum interueniente concesserunt mihi Katherine predicte grangiam eorum de Seneceio cum uinea pratis et terris arabilibus ad eandem grangiam pertinentibus quas terras uineam et prata seruientes sui in predicta grangia commorantes excolebant tempore confectionis presentium litterarum Omnia autem supradicta ego Katherina solummodo ad uitam meam nomine eorum et ecclesie sue possidebo et in recognitionem persoluam annis singulis in inuentione Beati prothomartiris Stephani in ecclesia eorum uiginti solidos Dyuionensis monete Sciendum est quod nos Willelmus et Katherina nullam iusticiam maiorem uel minorem gardiam bannum iuriditionem sine arbergeriam aut ius aliquod aliud habemus in predictis grangia uinea et terris neque in mansio de Seneceio sine in habitantes mansum hominis eorum nec exactionem aliquam facere possumus in predictis Et si quam iusticiam maiorem uel minorem gardiam iuriditionem bannum sine arbergeriam uel ius aliquod aliud habebamus in predictis illud totum eis et eorum ecclesie concedimus et quittamus saluo capitali si animalia eorum familia uel seruientes sui homo eorum aut habitantes mansum eorumdem alicui dampnum intulerunt aliquando quod dampnum sine pargia et alia emenda ad arbitrium bonorum hominum restituetur passo dampnum Promittimus autem dictis abbati et conuentui iuramento interposito predictas grangiam uineam terras et prata manutenere excolere et de fimo grangie terras eorum fimare et omnia supradicta in bono statu et in meliori quam modo sint conseruare fideliter et tenere Nec preterire uolumus quod in presenti concessione facta mihi Katherine non ueniunt census mansi et homines habitantes mansum dictorum abbatis et conuentus qui modo habitant uel pro tempore habitabunt apud Morueax et apud Seneceium nec redditus bladi debiti eis pro quibusdam terris retinuerunt autem ipsi abbas et conventus in predicta concessione omnes decimas eorum in terris et finagiis de Seneceio et de Moruellis quas annuatim atrahent et reponent si eis placuerit in dicta grangia quamdiu ego Katherina uixero et in predictis omnibus nos Willelmus et Katherina ratione concessionis facte uel alia dicta nichil poterimus reclamare Item retinuerent sibi omnes fructus extantes in predictis terris arabilibus et uinea quos colligent et suos facient ac eciam attrahent in predicta grangia si eis placuerit sine contradictione et reclamatione nostri uel nostrorum in aliquo facienda Sciendum preterea quod in dicta grangia debemus ponere unam carrucam boum in precio quadraginta librarum Diuionensium ducentas oues et quinque uaccas que omnia quocumque casu contingente manutenebimus ibidem additum est etiam et in hoc specialiter consensimus ad hoc sub pena centum librarum Dyuionensium nos et omnia bona nostra nichilominus obligantes Quod in riparia Oscare in loco qui dicitur Molendinum de Fossa edificabimus et construemus infra biennium molendinum competens et bonum cum expensis nostris propriis Quod solummodo ego Katherina in uita mea habebo cum fructibus qui percipi poterunt ex eodem in quo molendino dicti abbas et conuentus molere poterunt libere sine molitura post primum bladum quod inuenietur in Tremuya quotienscumque eis uidebitur expedire Uerum quia labilis est hominum memoria ne de predictis terris pratis grangia et uinea et molendino oriatur inposterum contentio uel querela presenti pagina predicta omnia cum designatione duxerunt annotanda uidelicet septem iornalia terre sita supra Molendinum de Fossa duo iornalia terre sita Contre Mont de Latrie quinque iornalia terre sita en Preaual iuxta terram Sancti Benigni ex una parte et iuxta terram domini Ebrardi Diuitis ex altera nouem iornalia sita ou Grant Montot tria iornalia sita en la Quarre iuxta terram Hospitalis Diuitum unum iornale au Raueri situm iuxta terram uxoris quondam Domeingeium unum iornale ou Montant iuxta terram Hospitalis Diuitum tria iornalia iuxta terram domine Dou Buef ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera unum iornale situm in Campo Trespasse iuxta terram domini Haymonis Chauderon ex una parte et iuxta terram Hugonis Rapine ex altera unum iornale et dimidium situm supra fontem de Saceio iuxta terram Girardi Larchelier dimidium iornale quod est ou Contor Carueie domine de Seneceio dimidium iornale situm iuxta terram Hugonis Rapine ex una parte et iuxta terram Petri de Moruellis ex altera quod dimidium iornale est contourz generis Menestraul duo iornalia sita au Noier Uesin usque a la Sauuete unum iornale situm en la Telerie iuxta terram dicti Hospitalis supra terram Martinotti quatuordecim iornalia et dimidium sita iuxta terram dicti Hospitalis unum iornale situm es Raueriz iuxta terram Renaudi Boulancherii ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera Hec predicta iornalia sunt de terra de Seneceio des Somarz Secuntur iornalia des Tremis in magna corueia de Moruellis sexdecim iornalia in corueia Dosseaus octo iornalia in foresta de Seneceio quatuor iornalia quorum tria sunt ex una parte et unum ab altera et dominus Haymo Chauderons tenet in medio duo iornalia supra montem dou Predoon quinque iornalia quorum duo sunt ex una parte et tria ex altera per que uia de Megneyo est media unum iornale et dimidium ou Contor des Combaz es Rousses Pieces quatuor iornalia ou Uielois quinque iornalia sita iuxta terram dicti Hospitalis ou Pargeius quatuor iornalia sita iuxta terram eiusdem Hospitalis supra Brolium duo iornalia sita iuxta terram dicti domini Haymonis ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera es Combaz unum iornale et dimidium situm inter terram Renaudi Bone et terram Uuiardi de Cuntigne item es combaz unum iornale iuxta terram eiusdem Renaudi ex una parte et iuxta terram filii Johannis de Seneceio ex altera unum iornale iuxta domum molendinarii Secuntur iornalia de frumentis in campo qui uocatur Campus de Tulleyo quinque iornalia tria iornalia iuxta terram domini Ebrardi Diuitis ex una parte et iuxta dominam de Salon ex altera in Corta quinque iornalia supra Bray duo iornalia iuxta terram domine de Salon predicte retro grangiam domini Ebrardi Diuitis unum iornale supra fontem de Seure quatuor iornalia iuxta terram Bernardi Nigri ex una parte et iuxta terram Renaudi de Longa Aqua ex altera supra uiam de Cheuigneyo quatuor iornalia iuxtat erram Constancetti Cartal supra contoria de Premayral unum iornale iuxta terram Aceline ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera in corueia de Premairal octo iornalia tria scilicet ex una parte et quinque ex altera inter que Petrus de Albergamento habet unam peciam terre in contorio Girardi de Fauerneyo unum iornale en la Pisseoire quinque iornalia in contorio de Cheuigneio tria iornalia in Lascheriis quinque iornalia in Arbuis d'Aloise tria iornalia iuxta terram Hugonis Rapine ex una parte et iuxta terram liberorum Hersaudis ex altera ad Ulmum de Ladelaise tria iornalia en la Telerie unum iornale et dimidium en la Sauuote unum iornale iuxta terram Martini de Bella Noua ex una parte et iuxta terram Girardi de Fauerneio ex altera en la Sauiote unum iornale iuxta terram dicti domini Haymonis ex una parte et iuxta terram Parsant ex altera ultra aquam quatuor iornalia en Maubiez tria iornalia iuxta terram dicti domini Ebrardi Diuitis ex una parte et iuxta terram dicte domine de Salon ex altera Prata uero sunt hec uidelicet pratum quod uocatur Brolium continens octo secturas pratum des Cheimtres continens sex secturas uinea predicta sita est iuxta grangiam supradictam Post obitum uero mei Katherine ipsa grangia cum uinea predicta et prata et terre et carruca boum in ualore predicto uel in meliori et ducente oues et quinque uacce predicte cum omni melioratione et molendinum predictum in bono statu quitte libere et sine debito et alterius cuiuslibet obligationis onere ad dictos abbatem et conventum et eorum ecclesiam deuenient et penitus reuertentur Nec ego Willelmus et heredes mei uel heredes mei Katherine aut aliqui pro nobis ratione possessionis uel uestiture uel qualibet alia ratione post obitum mei Katherine poterimus in predictis aliquid reclamare sed sine contradictione nostri uel nostrorum aut alicuius alterius intrabunt auctoritate propria possessionem predictorum et facient fructus suos si qui in grangia collecti fuerint uel si qui extantes essent in terris pratis uinea et molendino predictis eritque conuersus Sancti Stephani in dicta grangia ad procurandum negocia eiusdem grangie et pertinenciarum ipsius quem abbas instituet et destituet pro sue libito voluntatis et eidem conuerso ministrabimus necessaria et nisi infra biennium molendinum predictum construxerimus quod absit in loco predicto tenemur et promittimus extunc dictis abbati et conuentui ad eorum requisitionem dictam penam centum librarum reddere et insuper molendinum construere supradictum Et hec et omnia alia supradicta et singula iurauimus facere et adimplere et firmiter ac fideliter obseruare omnia bona nostra mobilia et immobilia quecumque et ubicumque sint pro carruca boum ouibus uaccis molendino et aliis supradictis adimplendis et manutenendis prout dictum est superius eis et eorum ecclesie specialiter obligantes In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra apposuimus et ad maiorem firmitatem et cautelam litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Poncii abbatis Besuensis et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis supplicauimus in testimonium apponi Et nos abbas et decanus predicte presentibus litteris sigilla nostra ad preces dictorum uicecomitis et uxoris sue cum sigillis eorum apposuimus in testimonium ueritatis Actum anno Domini MCC quinquagesimo primo mense iunio