Charter Document - 05270015

Charter Document - 05270015


Charter Number: 05270015
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ut ex sincere deuotionis affectu quem ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris fauorem tibi apostolicum sentias accreuisse benedicendi calices pallas altaris corporalia et uestes sacerdotales in tuo dumtaxat monasterio tibi et successoribus tuis dummodo tibi et eisdem successoribus ab episcopo secundum morem preficiendorum abbatum manus impositio facta fuerit et te ac successores ipsos esse constiterit sacerdotes auctoritate presentium concedimus facultatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostollorum eius se nouerit incursurum Datum Lungduni VI idus martii pontificatus nostri anno octauo