Charter Document - 05270011

Charter Document - 05270011


Charter Number: 05270011
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1250 - 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quod episcopus Lingonensis non habet ius procurandi apud Asnerias Nos G miseratione diuina Lingonensis episcopus uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod cum uir religiosus Amideus abbas ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis nos in domo sua de Asneriis receperit nos nolentes ut sibi et ecclesie sue hoc preiudicium aliquod in posterum generetur confitemur et cognoscimus in predicta domo et in uilla de Asneriis nullum ius procurationis seu etiam uisitationis nos habere sed in predicta domo ex mera liberalitate a predicto abbate nos esse receptos In cuius rei testimonium eidem A abbati presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Domini MCCL mense martio