Charter Document - 05270010
Charter Number: | 05270010 |
---|---|
Cartulary Title: | De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1250 - 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus dominus Ardilleriarum miles et ego Isabellis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos emimus a uiris uenerabilibus et religiosis Amideo abbate et conuentu ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis ad uitas nostras sulummodo quidquid habent in uilla pertinentiis territoriis et finagiis de Sauigniaco in hominibus terris nemoribus uineis grangia domibus torculari emendis forestagiis iusticiis pasturagiis obuentionibus decimarum tertiis et in omnibus aliis commodis et exitibus quibuscumque excepta portione eorum redditus ecclesie uille de Sauigniaco predicte emimus insuper ad uitas nostras solummodo a dictis abbate et conuentu pratum illud quod tenent in prateria Sancti Iuliani et hec omnia ab ipsis sicut premissum est ad uitas nostras emimus pro precio quadringentarum librarum Turonensium de quibus integre satisfecimus eisdem et propter hoc de omnibus supradictis nos ad uitas nostras inuestierunt tenenturque et promiserunt nobis hec omnia quam diu uixerimus contra omnes legitime garantire ita quod uno nostrum defuncto alter qui superuixerit hec omnia quam diu uixerit pacifice possidebit et sciendum quod si apud Sauigniacum domum uel domos construere uoluerimus tenentur nobis dare licentiam capiendi de nemore eorum de Bois Uessainge pro dictis domibus solummodo construendis sine lattis et asseribus preterea si me dictam Ysabellem antequam dictus Galterus dominus et maritus meus decedat decedere contingerit et mihi Galtero predicto placuerit dictis abbati et conuentui admodiare redditus et exitus uille predicte ipsi admodiationem predictam ad respectum et arbitrium uirorum religiosorum Besuensis et Alberippe albatum qui pro tempore fuerint tenentur recipere et ego teneor eis supplicare quod admodiationem predictam faciant bona fide quod si predictam admodiationem fieri contingerit uolo et concedo ego Galterus predictus quod medietas omnium bonorum meorum mobilium in quibuscumque rebus essent in dicta uilla uel in finagiis eiusdem uille ecclesie Sancti Stephani Diuionensis in perpetuam elemosinam remaneant pro anniuersario meo et uxoris mee predicte in eorum ecclesia perpetuo faciendo Alia uero medietas mihi Galtero remanebit pro uoluntate mea modis omnibus facienda Tenemur autem et promittimus iuramento prestito corporali omnia iura dictorum abbatis et conuentus in uilla finagiis pertinentiis et territoriis de Sauigniaco et homines eorum eiusdem uille seruare quam diu uixerimus pro posse nostro bona fide Et quod homines predictos ultra rationem non grauabimus nec in locis predictis iura dictorum abbatis et conventus diminuemus nec diminui faciemus consentiemus uel permittemus pro posse nostro Et quia in domo eorum de Savigniaco nobis dimiserunt octo boues superuiuens ex nobis tenetur in eius obitu dimittere in eadem domo carrucam unam boum munitam et sufficientem et ipsis et eorum ecclesie perpetuo remanendam post obitum autem nostrum omnia que nobis uendiderunt et concesserunt et que interim acquiremus et acquirere et augmentare poterimus in uilla pertinentiis finagiis et territoriis de Sauigniaco in omnibus exitibus et reditibus et bonis omnibus mobilibus et immobilibus quibuscumque ad ipsos et eorum ecclesiam quitte libere et sine contradictione qualibet et absque debitorum et alterius obligationis onere pacifice reuertentur in bono statu et in illo quo inuenientur die obitus superuiuentis ex nobis Nec extunc heredes nostri seu aliquis alius ratione uel occasione uestiture uel possessionis alicuius seu iure alio quicquam in premissis poterit reclamare et si superuiuens ex nobis dum uixerit redditur uille admodiatio qua uendiderit et antequam soluatur admodiationis uel uenditionis precium illum superuiuentem contingerit decedere uolumus et concedimus ut illud precium admodiationis uel uenditionis eis et eorum ecclesie remaneat integre pro uoluntate eorum de eo penitus facienda et quod debitum illius precii teneatur ad illud eis reddendum specialiter et sine contradictione qualibet obligatus iurauimus etiam nos Galterus et uxor eius predicti quod de mobilibus nostris que in dicta uilla fuerint uel finagiis eiusdem nichil remouebimus in grauamen ecclesie memorate In premissorum igitur omnium testimonium et munimen ego Galterus predictus presentibus litteris sigillum meum pro me et uxore mea predicta ad eius instanciam quia sigillum non habet apposui et ad maiorem huius rei certitudinem nos Galterus et Ysabellis predicti litteris eisdem cum sigillo predicto sigilla uirorum uenerabilium domini Pontii abbatis Besuensis et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis fecimus et rogauimus apponi et nos abbas et decanus predicti ad preces dictorum domini Galteri et domine Ysabellis presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense februario