Charter Document - 05270001

Charter Document - 05270001


Charter Number: 05270001
Cartulary Title: De la communauté entre époux en Bourgogne et Chartes de l'Abbaye de St Etienne de Dijon et 1250 à 1260.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dominus Marchie et Calcini et ego Petronilla uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate nostra et pro peregrinatione mei Odonis in transmarinis partibus peragenda uendidimus et pro nobis et nostris heredibus presentibus et futuris concessimus et quitauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis duas domos unam scilicet ligneam et aliam lapideam cum camino ipsius domus lapidee et cum pratello mansis et aliis pertinenciis ipsarum domorum que site sunt Dyuioni in castro inter domum capelle ducis Dyuionensis in qua dominus Bertrandus prepositus capelle ducis predicte moratur et uiam publicam que ducit uersus Portam Leonis Hanc autem uenditionem fecimus dictis abbati et conuentui pro precio ducentarum librarum Stephaniensium de quibus ab ipsis plenam perfectam et integram solutionem recepimus in pecunia numerata et propter hoc de dictis duabus domibus et de camino pratello mansis et aliis earum pertinentiis nos omnino pro nobis et nostris heredibus deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus pro uoluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda tenemurque et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum et prestito pro nobis et nostris heredebus corporaliter iuramento dictas duas domos cum camino pratello mansis et aliis earum pertinentiis quitas et liberas ab omni feodo et omni alia exactione et tanquam proprium allodium dictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes in perpetuum legitime garantire et supradictos abbatem et conuentum et eorum successores inde conseruare modis omnibus indempnes si super hoc inquietarentur uel molestarentur in futurum et quod contra dictam uenditionem non ueniemus de cetero nec uenire per alios faciemus seu eciam consentiemus Hanc autem uenditionem nos Symonetus Odo et Yolendis liberi dictorum domini Odonis et domine Petronille laudamus uolumus et concedimus et ratam ac firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione seu iure tutele uel auerie uel minoris etatis aut precii aut modo alio contraire In premissorum igitur omnium testimonium et munimen ego Odo dominus Marchie et Calcini predictus presentibus litteris sigillum meum pro me et pro predicta uxore mea que sigillum non habet et pro predictis liberis meis ad ipsius uxoris mee et liberorum meorum preces et instanciam apposui Et ad maiorem securitatem nos Odo Petronilla predicti et nos eorum predicti liberi presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Poncii abbatis Besuensis et magistri Garneri decani Christianitatis Diuionensis apponi rogamus in testimonium premissorum Actum anno Domini MCC quinquagesimo mense iunii die Ueneris ante festum Natiuitatis Beati Johannis Baptiste