Charter Document - 05263082

Charter Document - 05263082


Charter Number: 05263082
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Et Ego Odo dominus Montis Acuti notum facio uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P[] abbatem Sancti Stephani diuionensis ex una parte et inter B[] militem de Marno ex altera questio verteretur super quadam pecia vinee qua est in Comba Johannis Molendarii et manso Johannis Carpentarii compromissum fuit hinc inde in dominum Odonem clericum de Sancto Michaele et dominum Johannem Bertelas militem per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum Dictus siquidem miles acquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis supra memoratam peciam vinee salvis XIIII denariis censualibus de martio in martium persoluendis et mansum supradictum Abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi IX libras diuionenses monete Dicta quidem compositio facta fuit laudantibus et consentientibus Martella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti Quod ut ratum et firmum maneret ad petitionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui Actum Diuione anno gratie MCCXIII mense februarii