Charter Document - 05262082

Charter Document - 05262082


Charter Number: 05262082
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serrenniaco dedit et concessit Petro Stephano Roberto filiis suis quicquid habebat apud Sarrenniacum in vineis pratis terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus Stephanus Henricus si quid iuris in hoc habebant hoc idem ego Ictierus Tocei dominus laudo et confirmo secundum tenorem litterarum predecessoris nostri Alexandri et sigilli munimine corroboro Huius rei testes sunt Hardimus Milo Hugo milites et fratres Renaudus de Monbar miles Hugo de Ferrenniaco et multi alii huius ultime concessionis testes sunt Mauricius Bellinus domini prepositus Hugo scilicet de Serreniaco Balterus marescallus Caniaci Renaudus de sancto Chrispoforo capellanus de Ciures magister Michael Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Sarenniaco dedit et concessit Petro Stephano Roberto filiis suis quicquid habebat apud Sarrenniacum vineis pratis terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus Stephanus Henricus si quid iuris in hiis habebant hoc idem ego Alexander laudaui et concessi et ut ratum haberetur presentem cartam sigillo meo confirmaui Huius rei testes sunt Harduinus Milo Hugo milites et fratres Renaudus de Monbar miles Hugo de Farrenniaco et multi alii Ego Iterus dominus de Toceio notum facio presentibus et futuris quod ego elemosinam illam quam Bartholomeus presbiter de Sarrineio et I[] munerius in villa Sarrigney ecclesie Sancti Stephani diuionensis dederunt eidem ecclesie concedo in perpetuum obtinendam scilicet vineas prata domos mansos et alia tenementa Hoc tamen saluo quod ego iamdictus Iterus dominus de Toceio in eadem elemosina talem iusticiam habebo decetero qualem habere debeo in prioratu Sancti Sequani qui est apud Sarrigneium Et ut hoc ratum habeatur presentem paginam sigillo meo feci roborari Actum est hoc anno ab incarnatione domini MCC tercio decimo