Charter Document - 05261003

Charter Document - 05261003


Charter Number: 05261003
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1231
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis decano et capitulo capelle ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem Dignum est ut qui sedi apostolice immediate subestis ipsius fauore foueamini speciali qui sic commodis vestris accedat quod alii exinde dispendium non incurrant Cum itaque sicut asseritis lingonensis diocesis in qua ecclesia vestra consistit adeo sit diffusa quod ecclesia ipsa fere per tres dietas extra eumdem diocesanum tracti ad iudicium grauibus fatigemini laboribus et expensis Nos vestris et dilecti filii nobilis viri ducis Burgundie supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut auctoritate litterarum nostrarum vel legatorum sedis apostolice ab ecclesia vestra ultra duas dietas vocari ad iudicium nequeatis Ita tamen quod indulgentiam huiusmodi per partes faciatis publicari vicinas ne aliqui ad remotiora loca per ignorantium litteras impetrantes exinde dispendium patiantur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani kalendas julii pontificatus nostri anno quarto