Charter Document - 05260115

Charter Document - 05260115


Charter Number: 05260115
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine patris et filii et spiritui sancti amen Ego Droco prepositus Argilley notum facio presentes litteras omnibus inspecturis quod cum inter virum religiosum priorem Paluelli ex una parte et Perrotum de Premeal et dominum Andreum presbiterum fratrem suum et matrem eorum ex altera diu fuisset mota discordia super tribus peciis vinee et uno campo ostensis et super hoc quod dictus prior dicebat vim et violentiam factam esse suis hominibus de equis eorum a predictis fratribus et matre eorum et super hoc quod dicti fratres et mater eorum dicebant quod dictus prior eos iniuste vexauerat Tandem predicte partes de omnibus supradictis compromiserunt in arbitros videlicet dictus prior in Widonem de Pontelleio prepositum vicecomitis et magistrum Bonum Amicum et in dominum Guidonem de Vulle et in dominum Huonem fratrem eius et dicti Perrottus et dominus Andreas et mater eorum in Johannem prepositum de Woona et in Johannem filium Henrici de Woona et in magistrum Garinum cantorem Virgey et in magistrum Johannem de Villa Bichot Ita quod de hiis superius nominatis quilibus debet habere ad diem assignatam unum de suis arbitris et si ad aliam diem sequentem illi duo arbitri qui ad diem precedentem intererunt non potuerint interesse alii duo qui ad illam diem sequentem intererunt ratum habere debent et firmum quicquid per duos precedentes factum fuerit et in negocio procedere supradicto Preterea statutum fuit et positum in arbitro quod qualibet pars ad probandum intentionem suam super predictis decem testes solummodo potest producere illa quod illa pars super quam reperietur injuria parti alteri ad respectum arbitrorum sub pena centum librorum diuionensium tenebitur emendare et hoc terminasse debuissent pace vel iudicio dicti arbitri infra octabas Pasche proximo preteriti Et si non posset infra predictas octabas dictum negocium pace vel iudicio terminare et ipsi predictum negocium prout per ipsos et coram ipsis esset agitatum ad me nominatum et electum a partibus desuper reportarent predictum negocium quod deberent infra octabas Pasche sequentis pace vel iudicio terminare et quicquid super hoc pace vel iudicio terminarent partes sub pena centum librarum diuionensium tenerent et firmiter obseruarent Cum igitur predicti arbitri non potuerint infra predictas octabas propter temporis brevitatem dictum negocium pace vel iudicio terminasse licet testes hinc inde productos receperint et diligenter examinauerint in ipso negocio ulterius procedendo nolentes excedere fines arbitri dictum negocium ad me prout per ipsos et coram ipsis actum fuerat reportarunt Ego vero visis rationibus et allegationibus parcium iudens quod per acta lis coram arbitris legitime fuerit contestata iuratumque super principali hinc inde visisque dictis et attestationibus testium hinc inde producto et diligenter inspectis iuris ordine in omnibus observato communicato prudentum consilio per diffinitivam sententiam pronunciaui et adiudicauy priori de Paluello sex libris diuionensibus pro vi et molentia facta suis hominibus et vulnerationem addictis fratribus et eorum hominibus reddendas predicto priori adiudicaui et per diffinitiuam sententiam prioratui de Paluello peciam unam vinee sitam in finagio de Premeal super Ulmum iuxta vineam Symonis de Balon et medietatem vinee dou Paliz iuxta vineam Burelli et peciam unam vinee sitam iuxta vineam domini Guidonis Rapini presbyteri adiudicaui insuper prioratui de Paluello per diffinitivam sententiam quartallum unum bladi percipiendum annuatim super campum situm subter Ulmum de Premeal iuxta terram Constancy hominis prioris predicti percipiens dictis fratribus et eorum matre sub pena centum librarum diuionensium ut dictum arbitrium et dictum meum predictum teneant et obseruant eis super dictis omnibus perpetuum silentium imponendo Istud autem arbitrium et dictum meum feci et rogaui pronunciari et proferri per dominum Bertrandum prepositum capelle ducis diuionensis me presente et in presentia domini mercatoris decani capelle ducis predicte In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla dicti decani capelle et magistri Garneri decani christianitatis diuionensis quia sigillum non habeo feci et rogaui apponi Actum anno domini MCCXL ad proferendam dictam sententiam coram me Diuione partibus assignata