Charter Document - 05260111
Charter Number: | 05260111 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Henricus de Vergeyo senescallus Burgundie et dominus Mirabelli et Clementia mater eius domina Fontis Verum et Elisabeth uxor eiusdem notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod cum discordia verteretur inter nos ex una parte et abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex altera super domo Dei quam clare memorie dominus Guillelmus quondam pater mei Henrici in extrema voluntate precepit construi apud Mirebellum tandem bonis uiris mediantibus concordatum est sub hac forma In domo enim predicta non erit collegium religiosum nec conuersi nec conuerse alicuius religionis in personis ibidem seruientibus et commorantibus idem ius perrochiatus habebit incuratus Mirebelli quod habet in aliis hominibus Mirebelli de omnibus terris quas excolunt vel excoli faciant que tenentur ad decimas et ad tertias soluere tenebuntur ecclesie Sancti Stephani vel eius mandato decimas et tertias sicuti alii homines Mirebelli capellam oratorium sine altare vel cimiterium habere non possunt nec de voluntate dicti abbatis et conuentus omnia specialia sani vel infirmi qui in eadem domo erunt recipient de curato de Mirebel vel ab eius mandato sicut homines Mirebelli Domus Dei predicta conferri vel vendi non poterit alicui religioni nec etiam seculari nec poterit poni in manu religiosi vel secularis scilicet ipsam domum domini Mirebelli in manu sua tenebunt in ipsa domo deseruituris et seruitoribus disponentes Hec autem omnia supradicta pro nobis et heredibus nostris et successoribus nostris iurauimus et iuramus tenere et fideliter obseruare promittentes sub religione prestiti iuramenti quod nos contra non veniemus per nos vel nostros verbo vel facto aut etiam consilium vel auxilium imponendo nos firmiter et fideliter renunciantes omni iuri et facto consuetudini et statuto quod nobis posset prodesse et predictis abbati et conuentui nocere Ad maiorem autem cautelam predictorum et ut melius et firmius predicta seruentur rogamus et requirimus sponte et proinde sine dolo et circumuentione aliqua reuerendum patrem et dominum lingonensem episcopum et ipsius successorem qui pro tempore fuerint quod ipsi in personas nostras excommunicationis et in terram nostram inter dicti sententias valeant pro vulgare si contra premissa vel aliquid de premissis ullo nunquam tempore veniremus easdem sententias secundum iuris ordinem aggravantes ipsas obseruent usque ad sattisfactionem lingonensis episcopi una cum sigillis nostris presentibus litteris apponi rogauimus in testimonium veritatis Actum anno domini MCC quadragesimo octavo mense mayo