Charter Document - 05260104

Charter Document - 05260104


Charter Number: 05260104
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Alexander permissione diuina cabilonensis episcopus notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos elemosinam et donationem quam Joannes Munerius quondam fecit ecclesie Beati Stephani diuionensis de manso suo sito in villa nostra de Sarrigne et de vinea sua sita super Champs Remers que nobis tenetur in decem solidis censualibus nobis vel mandato nostro in martio annis singulis persoluendis ratam et firmam habemus et eamdem elemosinam et donationem predicte ecclesie confirmamus ipsam ab abbate et conuentu eiusdem possidendam pacifice in perpetuum et habendam in quo idem ius habebimus quod habemus in aliis hominibus militum dicte ville et ipse gaudebit eisdem libertatibus et usuagiis quibus gaudent homines manentes in villa superius nominata et in ipso nihil aliud habebimus quam in aliis hominibus militum nec quidquam aliud poterimus reclamare quittamus etiam et absoluimus memoratum abbatem et conuentum de omnibus querelis et controuersiis si que nobis super premissis pro censu aut emendis seu qualibet ratione alia competebant dedimus preterea et concessimus eisdem abbati et conuentui pro remedio anime nostre parentum et antecessorum nostrorum quod eis liceat libere et absolute sine emenda et contradictione et non obstante banno aliquo in perpetuum annis singulis vendemiare facere vineas suas sitas infra bannum domini de Sarrigny in crastina die in qua nostras vineas vel aliquam de nostris vineis primo vindemiare incipiemus vel vindemiam per aliquos faciemus Permittimus insuper bona fide quod contra premissa aut aliquid de premissis non veniemus de cetero nec faciemus aut consentiemus quod aliquis contraueniat eisdem que in perpetuum contra omnes legitimam garantiam portabimus de premissis Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense augusti In prenominato autem manso predicte ecclesie abbas et conuentus habebunt unum hominem si habere voluerint in quod idem ius datum ut supra