Charter Document - 05260102

Charter Document - 05260102


Charter Number: 05260102
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Nicola domina de Poile notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod bone memorie Guillelmus de Baleus miles dominus et maritus meus in ultima voluntate sua dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani diuionensis pro remedio anime sue et antecessorum suorum et pro anniuersario suo in eadem ecclesia singulis annis in perpetuum faciendo medietatem quam habebat in furno de Vilers subtus Poile libere et pacifice possidendam et ea libertate et eo usuagio ignis et nemoris in quibus illam medietatem tenebat quam elemosinam predictam pro me et meis heredibus presentibus et futuris laudo et approbo et ratam ac firmam habere promitto perpetuo et eam ecclesie predicte Beati Stephani contra omnes perpetuo garantire huic autem collationi elemosine predicte presentes fuerunt Simona domina de Boneni Theobaldus dominus de Beauueoir Robelotus de Flame et ego similiter presens fui preterea ego dictam medietatem furni ad amodiationem retinui ab abbate et conuentu ecclesie Beati Stephani diuionensis a die preterita anniuersarii dicti mariti mei videlicet a vicesima die intrante octobri super preterito usque ad annum pro sexaginta solidis diuionensibus quos eis iam persolui sic deinceps annuatim pro sexaginta solidis retinebo ab ipsis ad amodiationem dictam medietatem furni quantum eis et mihi placuerit In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense februario