Charter Document - 05260093

Charter Document - 05260093


Charter Number: 05260093
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense maii ego Martinus Viellons et ego Lugta uxor eius de Fixeio notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra vendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam viris religiosis magistro et fratritus domus Dei de Brochon duas petias terre arabilis quarum una sita est es Arbues de Charmare iuxta campum ecclesie Sancti Antonii de Fixeio ex una parte et iuxta terram de Martiot de Fixeio ex altera alia vero petia terre sita est iuxta fontem de Chamere inter terram dictorum magistri et fratrum hinc et inde De cuius venditionis pretio iusto et legitimo plenam perfectam et integram solutionem recipimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dictis duobus petiis terre predicte nos omnino deuestiuimus et dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sanctum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei evangelia corporale dictas duas petias garantire dictis magistro et fratribus perpetuo contra omnes quittas et liberas ab onere pro recta decima et nos pro ipsis magistro et fratribus semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores aparerent quod absit et in nullo per nos vel per alios verbo facto vel consensu vel modo alio contraire Hanc autem venditionem ego Amaizons soror dicte Margarete et nos Joanes et Guillermus quondam filii Humbeloti dicti Truer de Fixeio fratres dictarum sororum laudamus et ratas ac firmas habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos vel per alios ratione auerie vel minoris etatis aut modo alio contraire Renunciamus autem in hoc facto nos Martinus Lungta uxor eius Amaizons soror dicte Lungte Joanes et fratres dictarum sororum quilibet nostrum insolidum et pro toto et per sanctum nostrum super sancta Dei evangelia prestitum corporale exceptioni non numerati et non habiti integre pretii et omnibus exceptionibus defensionibus et iuribus legum decretorum decretalium et consuetudinum et omni auxilio iuris canonici et ciuilis in cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum viri venerabilis magistri Alberici decani christianitatis Actum anno et mense predictis