Charter Document - 05260092
Charter Number: | 05260092 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra Richardus dictus de Arbosio et Cecilia uxor eius filia Humbelotti defuncti quondam fratris domini Terrici quondam capellani beate Marie diuionensis recognouerunt se tantum recepisse et habuisse de bonis ecclesie Sancti Stephani diuionensis unde se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis pariter et contentis quod viris venerabilibus et religiosis Gileberto tunc abbati et conuentui predicte ecclesie Sancti Stephani et eorum successoribus quittauerunt in perpetuum pro se et omnibus suis heredibus et laudauerunt et voluerunt atque concesserunt elemosinam quam predictus Terrycus fecit domino et ecclesie predicte de quadam vinea quam idem Terrycus habebat sitam in finagio de Proais et de quadam domo ac manso et pertinentiis ipsius quam habebat sitam Diuioni prope Sanctum Nicholaum et ipsam elemosinam ratam habuerunt et habere perpetuo promiserunt iuramentoque corporaliter prestito promittentes se contra dictam elemosinam decetero per se vel per alios non venturos In eius rei testimonium ad preces dictorum Richardi et ecclesie presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense marcio