Charter Document - 05260090
Charter Number: | 05260090 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra Eliottus de Barges et Hugonettus maior de Geureio nepos eius laudauerunt voluerunt concesserunt et rata habuerunt et habere perpetuo promiserunt omnia legata et omnes elemosinas que et quas mater predicti Eliotti et omnes predecessores eorum fecerunt Deo et domui hospitali de Broichons et magistro et fratribus ibidem domino seruientibus iisque ad diem confectionis presentium litterarum Quittauerunt et dicti Eliottus et nepos ipsius in perpetuum pro se et omnibus eorum heredibus dictis magistro et fratribus et eorum successoribus omnes querelas calumpnias et iura rationes et actiones et occasiones que ipsis et eorum antecessores habuerunt et habere potuerunt hactenus tam super legatis et elemosinis quam modo alio qualecumque aduersus dictos magistrum et fratres et eorum successores ac hospitale predictum promittentes fide corporaliter prestita se contra dictas elemosinas et legata et contra quitationem predictam de cetero per se vel per alios non venturos In cius rei testimonium ad preces dictorum Eliotti et nepotis ipsius presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno domini millesimo ducentesimo quinto mense ianuario