Charter Document - 05260089
Charter Number: | 05260089 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis Diuionis in Domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod cum discordia verteretur inter Johannem dictum Marsoille de Roura et Claram uxorem eius ex una parte et viros venerabiles et religiosos abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani diuionensis ex altera super hoc quod dicti Johannes et Clara dicebant dictos abbatem et conuentum minus bene seruasse et tenuisse pacem factam inter ipsos tempore bone memorie Petri tunc abbatis ecclesie memorate utpote quia eisdem Johani et Clare non deliberauerant duas cameras sitas ante domum domini Lamberti de Roura militis apud Diuionem cum mansis earum sicut se ingerunt usque ad mansum qui fuit Aladonne et quia vineam quandam sitam en Champ Eurart non garantizabant pro ut tenebantur eisdem Tandem bonis iuris mediantibus inter eos pax amicabilis interuenit sub hac forma videlicet quod pro dictis duabus cameris et vinea quas dicti abbas et conuentus deliberauerunt et quittauerunt dictis Johanni et Clare in perpetuum de quibus dicti Johannes et Clara se tenuerunt pro pagatis coram nobis et maxime pro bonis aliis que a dictis abbate et conuentu receperunt quittauerunt eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus in perpetuum pro se et omnibus heredibus eorumdem totam escasuram defuncti Henrici cambellam et quidquid eis in eadem escasura competere poterat et debebat quittauerunt insuper dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam tam in capite quam in menbris de omnibus debitis actionibus fideiussionibus querelis calumpniis discordiis occasionibus et rebus aliis eis ac eorum heredibus aduersus dictos abbatem et conuentum et eorum predecessores ac ecclesiam eorumdem tam in capite quam in menbris quoquomodo competentibus usque ad diem confectionis presentium litterarum volentes et concedentes ut pax facta inter ipsos tempore bone memorie Petri abbatis ipsius ecclesie in suo robore permaneat et littere super ipsa pace confecte sigillis comunie diuionensis et decani oscariensis robur habeant perpetue firmitatis hec autem omnia supradicta Odo clericus et Laurencius filii dictorum Johannis et Clare coram nobis laudauerunt voluerunt et concesserunt et rata habuerunt et habere perpetuo promiserunt Et tam dicti Johannes et Clara quam eorum filii predicti per sacramentum corporaliter super hoc prestitum promiserunt contra pacem et quittationes predictas per se vel per alios de cetero non venire In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCC quadragesimo quinto mense jannuario