Charter Document - 05260087
Charter Number: | 05260087 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Radulphus prior Sancti Stephani et Johannes decanus capelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia nostra Girardus filius defuncti Henrici dicti Bergerij et Lucia eius uxor pro utilitate et necessitate eorum sicut confessi sunt vendiderunt et concesserunt in hereditatem perpetuam Stephano Gyjet burgensi diuionensi et eius heredibus ondecim solidos et sex denarios diuionenses censuales qui ei debebantur annuatim super quamdam peciam vinee sitam in vico Disier iuxta vineam Galteri de Joes ex una parte et iuxta domum et mansum Richardi dicti Chaumont ex altera qua dicta pecia vinee est predicti Galtheri de Joes De quibus ondecim solidis et sex denariis censualibus dicti Girardus et Lucia se coram nobis deuestientes omnino predictum Sanctum Stephanum corporaliter inuestierunt et super se et omnia bona eorum iuramentoque corporaliter prestito tenerentur et promiserunt dictos ondecim solidos et sex denarios dicto Stephano et eius heredibus contra omnes super dictam petiam vinee defendere et in perpetuum garantire et nunquam de cetero per se vel per alios contraire Et de pretio dicte venditionis se tenuerunt coram nobis in numerata pecunia penitus pro pagato Hanc autem venditionem Margarita mater dicte Lucie coram nobis laudauit voluit et concessit et ratam habuit in perpetuum atque firmam In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo quarto mense decembris