Charter Document - 05260086

Charter Document - 05260086


Charter Number: 05260086
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constitutus in presentia nostra dominus Guillelmus de Bella Noua miles recognouit se recepisse a viro religioso Gilberto abbate Sancti Stephani diuionensis feodum de Aqueductu quod domina Adelina relicta defuncti Aymonis dicti Coulon militis dedit ecclesie Sancti Stephani diuionensis et ipsum feodum tenentur heredes dicti domini Guillelmi successiue ab abbate Sancti Stephani diuionensis accipere et de eodem feodo dictus dominus Guillelmus et heredes suit sunt et esse debent homines abbatis qui pro tempore fuerit in ecclesia supradicta In cuius rei testimonium ad preces eiusdem domini Guillelmi presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCCXL quarto mense novembris