Charter Document - 05260084
| Charter Number: | 05260084 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Vidimus |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Gilebertus abbas sancti Stephani et Johannes decanus capelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ex quadam compositione habita inter dominum Girardum Rufium militem diuionensem defunctum ex una parte et dominam Sybillam relictam defuncti Petri Sescalli sororem eiusdem Girardi ex altera ipsi Sybilla et dominus Johannes Sescallus filius eius miles haberent sicut coram nobis confessi sunt de dote ipsius Sybille quatuor iornalia vinearum quarum tria sunt in una pecia et quatuor in una Tandem inter dictam Sybillam et dictum dominum Johannem filium eius pacificatum est siue compositum in hunc modum quod dictus dominus Johannes habet et habebit dicta tria jornalia que sunt in una pecia et in escambium alterius iornalis siti in una petia Dictus dominus Johannes tradidit concessit et quittauit in perpetuum dicte matre sue unum iornale vinee situm in finagio de Mont Chape iuxta vineam leprosorum diuionensium ex una parte et iuxta vineam domini Fardelli de capella ex altera iure hereditario possidendum pro voluntate sua omnimode faciendi In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo quarto mense julio
