Charter Document - 05260081

Charter Document - 05260081


Charter Number: 05260081
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Stephanus permissione diuina Sancti Benigni humilis abbas et Johannes decanus capelle ducis diuionensis in Domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod cum discordia verteretur inter viros venerabiles et religiosos Gilebertum abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex una parte et Laurentium filium Petri Textoris ex altera super quadam domo et manso ac appendiciis eius que fuit Odonis presbiteri incurati Sancti Juliani sita ad portam Nanxionis iuxta domum Richardi Nigri quam domum cum manso et eius appendiciis dictus Laurentius petebat dicens eam iure hereditario ad se pertinere dictis abbate et conuentu in contrarium asserentibus eandem domum cum manso et eius appendiciis datam esse eis in elemosinam perpetuam ab Odone presbitero supradicto Tandem idem Laurentius ad cor rediens proborum et prudentum virorum consilio nolens predictam elemosinam impedire et insuper pro bonis que a dictis abbate et conuentu recepit de quibus se pro pagato tenuit et contento dictam elemosinam laudauit in nostra presentia et ratam habuit in perpetuum atque firmam et dictam domum cum manso et aliis eius appendiciis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie quitauit in perpetuum Et super se et omnia bona sua iuramentoque corporaliter prestito promisit dictam elemosinam dictis abbati et conuentui et eorum successoribus ac ipsorum ecclesie garantire et defendere perpetuo contra omnes et unquam de cetero per se vel per alios contraire recognoscens et affirmans iuramento prestito se contra omnem omnino sui iuris In cuius rei testimonium et muninem ad preces dicti Laurentii presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCCXXXX quarto mense maio