Charter Document - 05260080
Charter Number: | 05260080 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia lingonensis episcopus uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra dominus Johannes de Thenisseio miles et domina Getrudis uxor eius pro utilitate eorum sicut confessi sunt vendiderunt quittauerunt et concesserunt in hereditatem perpetuam viris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis quodquod habebant et habere poterant et debebant in decimis de Sancto Martino iuxta Diuionem et de Poliaco et de Fontanis de omni iure sibi in predictis decimis competente se penitus deuestientes recognouerunt se inuestiuisse corporaliter abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis superius nominatos promittentes super se et omnia bona eorum successoribus garantire et deffendere perpetuo contra omnes qui in eisdem decimis aliquod ratione feodi siue alio iure vel modo qualecumque seu occasione alia reclamarent de pretio si quidem predicte venditionis se tenuerunt dicti domini Joanes et uxor eius coram nobis in numerata pecunia penitus pro pagatis et iuramento eorum corporaliter prestito promiserunt se nunquam per se vel per alios contraire sciendum autem quod super dictas decimas siti sunt et assignati viginti solidi diuionenses annuatim pro refectione conuentus predicti percipiendi die Iouis post Pentecostem quia pro salute dictorum domini Joannis et uxoris sue celebrabitur in ecclesie Sancti Stephani diuionensis missa de sancto spiritu quamdiu vixerunt et post eorum decessum solutio dictorum viginti solidorum cessabit penitus et dicti triginta quinque solidi ex tunc in antea persoluentur sicut superius est expressum In cuius rei testimonium ad preces dictorum domini Johannis et uxoris eius presentibus litteris sigillum nostrum aposuimus Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo mense aprilis