Charter Document - 05260078

Charter Document - 05260078


Charter Number: 05260078
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod cum vir venerabilis Gilebertus abbas Sancti Stephani diuionensis dederit et concesserit Petro de Cuntigneio clerico ad vitam ipsius Petri mansum quemdam qui fuit domini Richardi de Cuntigneio situm apud Cuntigneium iuxta domum Herbelotti dou Pasquier et unam secturam prati que fuit eiusdem Richardi sitam en Prebergent in capite prati cuius medietas est ecclesie Sancti Stephani et alia hospitaliorum et dictus abbas teneatur ipsi Petro quamdiu vixerit dictum mansum et dictam secturam prati contra omnes garantire Idem Petrus promisit in nostra presentia mansum predictum pro posse suo edificare et eumdem cum edificio et dictam secturam prati in bono statu tenere et seruare et quod predicta vel aliquid predictorum non alienabit a suis manibus vel debitis onerabit siue post eius obitum dictus mansus cum toto ipsius edificio et cum dicta sectura prati ad ecclesiam Sancti Stephani diuionensis quiete et libere et sine contradictione qualibet et debitorum onere reuertentur Et quia boni presentis et aliorum bonorum que ab eadem ecclesia et eius menbris recepit hactenus idem Petrus memor est in recompensatione bonorum predictorum et maxime pro remedio anime sue et antecessorum suorum dedit et concessit eidem ecclesie in puram et perpetuam elemosinam omnia bona sua tam mobilia quam immobilia tam presentia quam futura tam acquisita quam acquerenda quecumque sint et ubicumque poterunt tempore sui obitus inueniri et de bonis eiusdem predictam ecclesiam inuestiuit Dictus vero abbas deuotione ipsius considerans usumfructum bonorum predictorum predicto Petro ad vitam suam contulit et concessit In cuius rei testimonium ad petitionem dicti Petri presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense decembris