Charter Document - 05260076
Charter Number: | 05260076 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra Guillelmus de Roura prepositus et Dannos uxor eius recognouerunt quod in domo que fuit Michaelo Ortholani sita iuxta domum eorum non babent nec possunt ipsi vel eorum heredes aliquo tempore iuris aliquando reclamare sed est ecclesie Sancti Stephani diuionensis pleno iure In cuius rei testimonium ad ipsorum instantiam presentibus litteris sigilla nostra posuimus Actum anno domini MCC quadragesimo tercio mense octobri