Charter Document - 05260073
Charter Number: | 05260073 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra Petrus dictus Forrex prepositus de Thar et Osanna uxor eius pro utilitate et necessitate eorum sicut confessi sunt vendiderunt et concesserunt in hereditatem perpetuam viris venerabilibus et religiosis Stephano abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis quicquid habebant et habere potebant vel possent ipsi aut eorum heredes in posterum reclamare in molendino de la Loiche et eius appendiciis et pertinentiis omnibus quibuscumque et etiam muneragium quod habebant in molendino predicto De qua parte sua et iure suo molendini et pertinentiarum illius et de quo muneragio ipsius prepositus et Osanna se coram nobis deuestientes omnino predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestierunt et in verum dominium perpetuamque possessionem miserunt Et super se et omnia bona eorum iuramentoque corporaliter prestito promiserunt dictam venditionem predictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes defendere et in perpetuum garantire et quod contra eandem venditionem seu contra presentes litteras non venient de cetero nec venire per alios facient aut permittent De pretio si quidem predicte venditionis se tenuerunt coram nobis in numerata pecunia plenarie et integre pro pagatis et dictos abbatem et conuentum et successores ac ecclesiam eorumdem inde perpetuo quittauerunt Hec autem omnia Johannes dominus de Thar coram nobis laudauit voluit et concessit similiter Stephanus clericus Petrus Vienettus et Hugonettus liberi dictorum prepositi et Osanne coram nobis omnia supradicta laudauerunt et rata habuerunt perpetuo et iuramento prestito se non contra venturos decetero promiserunt In cuius rei testimonium ad petitionem partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo tertio mense aprilis