Charter Document - 05260072
Charter Number: | 05260072 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia nostra Galterus dictus de Joes et Emelina uxor eius cum viris venerabilibus abbate et conuentu Sancti Stephani diuionensis in hunc modum amicabiliter conuenerunt quod ipsi Galterus et Emelina concesserunt et in perpetuum quitauerunt dictis abbati et conuentui et eorum successoribus quinquaginta solidos diuionenses censuales assignatos et sitos super domos et mansos earum sitas in vico Disier videlicet a domo Petry de Roura usque ad domum Osanne de Mornellis quos quinquaginta solidos dicti abbas et conuentus vel eorum mandatum percipiens et habebunt annuatim in perpetuum de cetero apud Diuionem super dictas domos et mansos earum in terminis inferius annotatis videlicet ad Penthecoste viginti septem solidos et ad festum Sancti Remigij viginti tres solidos diuionenses predictorum De hiis autem quinquaginta solidis dicti Galterus et Emelina uxor eius se coram nobis deuestientes omnino dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestierunt et iuramento prestito promiserunt dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie perpetuo quinquaginta solidos censuales super dictas domos et mansos earum garantire et defendere contra omnes et nunquam decetero per se vel per alios contraire Ita quod nisi dicti census terminis statutis annuatim modo promisso fuerint persoluti et voluerunt et concesserunt ut dicti abbas et conuentus qui pro tempore fuerint ad dictas domos et mansos earum recurrant auctoritate propria et sine reclamatione ad dictas domos et mansos earum et eas teneant et possideant et ex eis fructus suos faciant quousque dicti census integre persoluantur recognoxentes talem esse consuetudinem et talem esse eius super censibus supradictis propter quod de hiis omnibus supradictis tenendis et obseruandis perpetuo et de garantia portanda dictis abbati et conuentui super eisdem censibus sicut supradictum est obligauerunt ipsi Galterus et Emelina predictis abbati et conuentui tria quarteria vinee que eis dicti abbas et conuentus in escambium dictorum censuum in perpetuum quitauerunt et in super omnia alia bona eorum tam mobilia quam immobilia tam presentia quam futura hos autem quinquaginta solidos censuales dicti Galteri et Emelina uxor eius dictis abbati et conuentui quitauerunt perpetuo et hec omnia supra dicta similiter voluerunt et concesserunt et ratam habuerunt perpetuo in escambium dictorum trium quarteriorum vinee sitorum super Argilliam Jacobi Balduini iuxta vineam Petri Calobrini et iuxta vineam que fuit defuncti Mathei Baiuery que tria quarteria dicti abbas et conuentus eidem Galtero et Emeline ac eorum heredibus in perpetuum quitauerunt et garantire firmiter promiserunt In cuius rei testimonium ad preces dictorum Galteri et Emeline presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCC quadragesimo tercio mense marcio