Charter Document - 05260067

Charter Document - 05260067


Charter Number: 05260067
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus de Chanlite dominus Pontis scissi vicecomes diuionensis et ego Robertus de Tanlaio notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constitutus in presentia nostra Huo[] defuncti Johannis de Monte regali recognouit se omnino pertitum et diuisum esse a Johanne domino de Montreal [] et partem suam quam eum contingebat et contingere poterat de omnibus bonis paternis et maternis mo[] acquisitis in nostra presentia de consilio amicorum utriusque plenarie recepisse habet [] parte sua quicquid habebant in herede poterant apud Manigneium super Tiliam et apud Beram et in valle Sequane et apud Cerseium habet etiam insuper tres homines apud Malliens et viginti eminas bladi medietatem frumenti et medietatem avene percipiendas singulis annis in tertiis de Tart ad mensuram de Thart et omnia feoda que pertinent et pertinere possunt ad omnia supradicta Et pro hiis supradictis diuisis et statutis quod pro parte sua gratanter accepit idem Huo quitauit pro se et omnibus suis heredibus dictum Johannem fratrem suum et eius heredes perpetuo de omnibus que ab eodem Johanne et suis heredibus posset petere et exigere rationi pertitionis siue ferragii et in bonis ipsius et heredum suorum quibuscumque de cetero reclamare Salua utrique eorum escasura que superuiuenti poterit euenire vel eisdem viuentibus ab alio tanquam fratribus promisit insuper idem Huo iuramento corporaliter prestito quod contra quitationem istam non veniet de cetero nec venire per alium faciet aut permittet Et sciendum quod quicquid pater dictorum fratrum et antecessores eorum tenebant de omnibus supradictis in feodum de dominis idem Huo et eius heredes tenent et tenere debent in feodum ligie de dicto Johanne fratre suo et heredibus ipsius In cuius rei testimonium et munimine ad petitionem dictorum fratrum presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo secundo mense decembri