Charter Document - 05260066

Charter Document - 05260066


Charter Number: 05260066
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1242
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio priori Sanctorum Geminorum lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sicut ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani diuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quod tam ipsi quam predecessores eorum pensiones maneria redditus possessiones et quedam alia bona eiusdem monasterij datis super hec litteris et interiectis iuramentis nec non et penis adiectis in enormem lesionem ipsius nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt Quorum aliqui super hijs litteris confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrarunt nos itaque dictorum abbatis et conuentus supplicationibus inclinati discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus ea que de bonis dicti monasterij per concessiones huiusmodi alienata inueneris illicite vel distracta non obstantibus predictis iuramentis penis et litteris seu confirmationibus ad ius et proprietatem ipsius studeas legaliter reuocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerunt nominati si se odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium prohibere Datum Avenione calendas novembris pontificatus nostri anno secundo