Charter Document - 05260064
Charter Number: | 05260064 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Hugo dux Burgundie notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum quidem homines ecclesie Sancti Stephani diuionensis tam de Aqueductu et de Cuntigneio quam de aliis villis ad eandem ecclesiam pertinentibus a dictis villis et a dominio dicte ecclesie recessissent se in castro de Talant ad nostrum dominium transferentes domos suas et mansos de Aqueductu et de aliis villis nec non et alia bona omnia mobilia et immobilia que possidebant dum erant in dominio dicte ecclesie in dominio nostro morantes retinere contendebant super quo vir religiosus Stephanus abbas et conuentus dicte ecclesie nobis grauem querimoniam deportarunt afferentes hoc esse contra ius et consuetudinem terre nostre et in graue preiudicium et enormem injuriam ecclesie beati Stephani diuionensis predicte ab eisdem hominibus attemptari Nos vero iura predicte ecclesie conseruare volentes tanto specialius quanto habundancius brachiis sincere dilectionis amplexamus eamdem quodcumque ius suum distribuere cupimus et etiam affectamus a bonis viris magnis prouidis ac fide dignis tam nobilibus quam innobilibus diligenter inquisiuimus veritatem quod iuris homines predicte ecclesie ab ipsius dominio recedentes et se ad nostrum aut ad aliud dominium transferentes in domibus mansis terris pratis vineis et bonis aliis mobilibus et immobilibus que sicut promissum est predicti homines dum in ipsius ecclesie dominio morebantur possidebant habere debeant vel quid iuris eidem ecclesie debeat remanere Inuenimus autem ex testimonio predictorum bonorum virorum hoc esse ius et consuetudinem ab antiquis temporibus approbatam in terra Sancti Stephani diuionensis quod si homo Sancti Stephani de consciencia abbatis qui preest transtulerit se ad alium dominium predictus abbas debet eum conducere per terram suam bona fide pro posse suo cum omnibus mobilibus suis Si autem absque consciencia domini sui transferat se ad aliud dominium omnia bona sua mobilia que inueniuntur in terra Sancti Stephani post recessum eius remanent ecclesie Sancti Stephani prenotate corpus etiam talis hominis sic fugitiui cum omnibus bonis mobilibus que portabit vel ducet in recessu suo poterunt capi sine injuria a mandato Sancti Stephani et inde poterit facere ecclesia Sancti Stephani suam penitus voluntatem Si autem de consciencia vel propter conscienciam domini sui recedat homo Sancti Stephani transferens ad nostrum vel aliud dominium omnia immobilia que mouebant de Sancto Stephano que tenebat homo ille dum morabatur in dominio Sancti Stephani remaneat quiete et libere ecclesie supradicte nec post recessum homo predictus in premissis quodcumque poterit reclamare Et si contra hoc ius siue consuetudinem aliquis homo Sancti Stephani se transferens ad nostrum vel ad aliud dominium immobilia que mouebant de Sancto Stephano retinuit post recessum suum contra voluntatem abbatis et couuentus Sancti Stephani injuriam fecit ecclesie prenotate Nos autem de consilio bonorum virorum nobilium et innobilium in utroque iure peritorum solum dum habentes pro oculis ius predictum et consuetudinem approbamus predictam et pro iure et consuetudine volumus et percipimus de cetero ab omnibus obseruari et ecclesie Sancti Stephani predicte presenti pagina confirmamus promittentes bona fide et statuentes predicta in perpetuum per totum dominium et posse nostrum tam a nobis quam heredibus nostris irrefragabiliter obseruari Inuingentes balluis prepositis et aliis seruentibus nostris ut ipsi dictam ecclesiam super predictis non permittant ab aliquo molestari sed predicta faciant inuiolabiliter obserauri Si quis autem contra hoc venerit vel attemptare quicumque presumpserit offensam nostram se nouerit incursurum Datum anno Domini MCC quadragesimo secundo mense iunio dominica proxima post Ascensionem