Charter Document - 05260063
Charter Number: | 05260063 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus christianitatis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra dominus Galterus dominus Fauverneii miles anime sue saluti cupiens prouidere pro ipsius anime sue et anime defuncte Margarite uxoris sue et animarum antecessorum suorum remedio dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et prioratui de Fauuerneio et canonicis ibidem Deo seruientibus duas petias terre arabilis continentes sex iornalia quarum una continens tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio ubi dicitur in Campo Alodii iuxta terram Manignotti dicti Fiart alia vero petia continens alia tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio quod dicitur La Louiere iuxta pratum de Champelois De quibus sex iornalibus terre dictus dominus Gualterus se penitus deuestiens priorem et fratres dicti prioratus de Fauuerneio corporaliter inuestiuit et in verum dominum perpetuamque possessionem misit Et super se et sua promisit dicta sex iornalia terre predicto prioratui et canonicis in eo commorantibus et successoribus eorum contra omnes defendere et in perpetuum garantire et quod contra dictam elemosinam seu contra presentes litteras non veniet decetero nec venire per alium faciet aut permittet volens et statuens ipsam elemosinam ab omnibus suis heredibus dicto prioratui contra omnes defendi et teneri firmiter ac inuiolabiliter obseruari In premissorum autem testimonium et munimine ad petitionem dicti domini Galteri presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo secundo mense Marcio