Charter Document - 05260060

Charter Document - 05260060


Charter Number: 05260060
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Johannes decanus totumque capitulum capelle ducis diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum nos magistro Alberico de Diuione ad vitam suam vendidissemus domum nostram diuionensem sitam in foro veteri contiguam domus Narduini de Parreceio ex una parte et iuxta domum Humberti Asmari ex altera cum cellario et omnibus appendiciis eiusdem domus pro sexaginta solidis monete diuionensis nobis annuatim persoluendis qui sexaginta solidi distribuuntur in ecclesia nostra in anniuersariis Nos post modum considerata utilitate ecclesie nostre predicto magistro Alberico et suis heredibus vendidimus in hereditatem perpetuam concessimus dictam domum cum celario et omnibus eius appendiciis sicut se importent ab omni parte pro centum libris diuionensibus quas ab eodem magistro Alberico recepisse confitemus integre de quibus etiam nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et inde dictum magistrum Albericum et heredes suos in perpetuum quittauimus recognoscentes easdem centum libras in utilitate ecclesie nostre perpetuas concessisse Quittauimus insuper dictam domum et celarium ac appenditiis eius et predictum magistrum Albericum et eius heredes de dictis sexaginta solidis diuionensibus censualibus in quibus nobis et ecclesie nostre antequam presens venditio fieret tenebantur et ipsos sexaginta solidos predictis anniuersariis faciendis alibi super alia bona nostra assedimus et assignauimus competenter et nos de dicta domo et de cellario ac omnibus eius appendiciis predictum magistrum Albericum inuestiuimus et inde nos deuestiuimus et propemittimus firmiter ac fideliter predicto magistro Alberico et eius heredibus dictam domum cum cellario et eius appendiciis contra omnes in perpetuum garantire et quod contra dictam venditionem seu quittationem siue contra presentes litteras non veniemus de cetero nec venire per alium faciemus In quorum omnium testimonium et munimine presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCCXL primo mense novembris