Charter Document - 05260057

Charter Document - 05260057


Charter Number: 05260057
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo Diues tunc maior communie diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego a viro religioso Stephano abbate Sancti Stephani diuionensis emi trecentas libras vini et bladi de quo vino et de quo blado me teneo penitus pro pagato Et illas trecentas libras monete scilicet diuionensis promisimus et tenemus ego et Clarembaudus filius meus per sacramentum nostrum corporaliter prestitum et Eusticia uxor mea per garantum suum reddere eidem Stephano abbati vel mandato eius ad octabas sancti Remigii proximo venturi In huius autem rei testimonium nos frater Stephanus abbas Sancti Benigni diuionensis ad preces dicti Odonis et Clarembaudi filii sui quia hoc coram nobis jurauerunt et dicte Eustacie que sicut supradictum garantauit dicto Stephano abbati Sancti Stephani presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense martii