Charter Document - 05260056

Charter Document - 05260056


Charter Number: 05260056
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem Notum facimus uniuersis quod constitutus in presentia nostra Robertus de Mirandis recognouit se dedisse et in puram atque perpetuam elemosinam concessione sacristarie beati Stephani diuionensis unam quartam olei de nucibus percipiendam annuatim die beati Martini hiemalis sine contradictione aliqua imposterum ab aliquo facienda hanc autem elemosinam fecit idem Robertus pro remedio anime sue et antecessorum suorum sacristarie supradicte et ipsam quartam olei assignauerit annuatim percipiendam predicto termino super quandam vineam sitam in territorio de Mirandes in loco quod dicitur Grumiers iuxta vineam au Roidez et ad hoc ipsam vineam specialiter obligauit volens nihilominus et concedens ut quicumque dictam vineam possidebit de cetero dictam quartam olei eidem sacristarie predicto termino annuatim reddere teneatur Promisit insuper idem Robertus super se et sua coram nobis quod contra predictam elemosinam non veniet de cetero nec venire per alium faciet aut permittet hanc autem elemosinam Perroneta neptis predicti Roberti coram nobis laudauit et ratam habuit in perpetuum atque firmam In cuius rei testimonium ad petitionem dictorum Roberti et Perronete presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo mense julij